ARATIO

ARATIO
ARATIO
apud Graecos Romavosque communiter terna. Et quidem, quae primo arabatur terra, proscindi dicebatur Latinis, νεοῦςθαι ac νεάζεςθαι Graecis: Praeeratque huic arationi Vervactor, qui proin a Flamine Cereali cum sacrum Cereti ac Telluri faciebat, inter divos agricolas primô locô invocari solebat. Vervactum enim terra est, primoarata, quasi vere actum. Cum secundo arabant, vocabant id redarare, unde Redarator invocatus; item Iterare, proprie offringere Latine, διπολεῖν Graece: unde δίπολος γῆ talis terra. Tertio cum arabant, iactô semine, boves lirare dicebantur; tunc enim tabellis additis ad vomerem, simul et satum frumentum operiebant in porcis et sulcabant fossas, quo pluvia aqua delaberetur: quqeterra τρίπολος γῆ Graecis appellata. Atque huic arationi Imporcitor Deus praefectus erat; post quem Sator sequebatur: semina quippe iaciebant post tertiam arationem. Vide de triplici hac aratione facunde ac suaviter canentem Virg. Georg. l. 1. v. 43. Ubi inter alia,
Vere novô gelidum canis cum montibus humor
Liquitur, et Zephyrô putris se gleba resolvit.
Depressô incipiat iam tum mihi taurus aratrô
Ingemere. etc.
Sed et quarta aratio nonnumquam adhibita, cum videl. hieme arare incipiebant, et proscindebant rerram, quam νέασιν hibernam Theophrastus vocat. Eius idem Poeta meminit dictô locô v. 47.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae SOlem, bis frigora sensit,
Illius immensae ruperunt horrea messes.
Dicere vult, illam felicissime proventuram segetem, quae quater fuerit arata, talis enim bis solem, bis frigora sentire dici potest. Qua de re plura habet Salmas. ad Solin. p. 724. et seqq. ubi totam hanc veteris Rusticationis rationem accurate exponit. Vide et hîc infra, ubi de inuntore huius Artis, aliisque quibusdam huc pertinentibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Aration — A*ra tion, n. [L. aratio, fr. arare to plow.] Plowing; tillage. [R.] [1913 Webster] Lands are said to be in a state of aration when they are under tillage. Brande. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Arātor [1] — Arātor (röm. Ant.), 1) Unterpachter eines Publicanus (s.d.); 2) der vom Staat selbst gegen Abgabe des Zehnten Acker gepachtet hatte; ein solcher Bezirk Aratĭo …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ārt (1), die — 1. Die Ārt, plur. die en, von dem Verbo ären, pflügen. 1) Das Pflügen. Die erste Art, die zweyte Art thun, zum ersten, zum zweyten Mahle pflügen. Jeder Anspänner muß vier Arten verrichten, vier Mahl zur Frohne pflügen. In dieser Bedeutung ist das …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Ahrt, die — Die Ahrt, aratio, mit den Zusammensetzungen dieses Wortes, S. Art …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • labourable — [ laburabl ] adj. • 1308; de labourer ♦ Qui peut être labouré. ⇒ arable. ● labourable adjectif Propre à être labouré. ● labourable (synonymes) adjectif Propre à être labouré. Synonymes …   Encyclopédie Universelle

  • labourage — [ laburaʒ ] n. m. • mil. XIIIe « travail des champs »; de labourer ♦ Action de travailler, de labourer la terre. Le labourage d un champ. ⇒ labour; billonnage, binage, défonçage, hersage. ♢ Absolt et vx Le travail de la terre, l agriculture. «… …   Encyclopédie Universelle

  • Exaration — Ex|a|ra|ti|on 〈f. 20〉 die von Gletschern auf den Untergrund ausgeübte, abspaltende, absplitternde Wirkung [<lat. exaratio „das Ausackern“; zu arare „pflügen“] * * * Exaration   [zu lateinisch aratio »das Auspflügen«] die, / en, Geomorphologie …   Universal-Lexikon

  • ITERATIO — aupd Columell. de Re Rust. l. 2. c. 12. Id primâ sarritione fecisse proderit, secundâ oberit, quia, cum pullulare desiit frummentum putrescit si adobrutum est. Nihil itaque amplius in Iteratione, quam remoliri terra debet aequaliter: Secunda… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROSCINDI — dicebatur Romanis terra, quae primo arabatur; quae prima aratio, vere fieri solita, νεατὸς Graecis, vervactum Latinis, quia vere actum. Unde Flamen Cerealis, sacrum Cereri ac Telluri facturus, Divos Agricolas hôc ordine ciebat, Vervactor,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REDARATOR — inter Divos agricolas Romanorum; qui a Flamine Cereali, quum sacrum Cereri ac Telluri faciebat, hôc ordine invocabantur: Vervactor, Redarator, Imporcitor, Insitor, Obarator, Occator. Sic nempe dictus est, quem secundae arationi, quam etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”